- MOLA Asinaria
- MOLA AsinariaΜυλὸς ὀνικὸς memoratur Matth. c. 18. v. 6. et Lucae c. 17. v. 2. ubi de eius in καταποντισμῷ Iudaeorum usu; sicque διακρίτικῶς dicitur, ad discrimen molae trusatilis, de qua utraque Cato R. R. c. 10. Ex his trusatiles minores erant, ut quae manu truderentur: at illae asinariae, maiores, quas asinus perpetuâ gyratione circumagebat. Ovid. Fast. l. 6.Et quae puniceas versat asella Molas.Velatâ autem facie molebant Asini, ὀθόοην τοῖς ὄμμασιν ἐπιπετάσαντες, Lucian. Quo haec Hilarii pertinent, in Matth. c. 18. Molae opus labor est caecitatis: nam clausis iumentorum oculis aguntur. Et quod Asinus ita loquitur, Anthologiae l. 1. Epigr. 33.Οὐχ ἁλις, ὅττι μύλοιο περίδρομον ἄχθος ἀνάγκηςΣπειρηδὸν σκοτόεις κυκλοδίωκτος ἔχω;Nonne satis fuerat, quod caecus et actus in orbemNocte dieque molas irrequietus ago:Κάπην τῆς μύλης idem Lucianus vocat molae scapum seu manubrium, ut Theocriti Scholiastes in Idyll. δ. Α᾿πὸ τῶ ἀλούντων χαὶ τᾐ κώπῃ τοὺς μύλους ὠθούντων. Molile appellat Cato c. 11. et Ieremias lignum, Threnor. c. 5. v. 13. etc. Vide Bochartum Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 13. et plura supra: de rotis vero molendinorum, suô locô. Addo hîc saltem, Hieronymo, Molam Asinariam, cuius in Euangelio mentio est, supplicii fuisse genus, Palaestinae peculiare, quod ob enormia crimina irrogari consueverit, ut apud nos rotae supplicium, etc. apud Ioannem Calvinum Lexic. Iurid. Vide quoque supra Catnus et infra in voce Molae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.